monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 26
Et aqua habet testimonium illud, quae omnia sordida purget in se, et quod ipsa mortifera perditio mortis per purissimam purgationem pereat in ea, hic spiritui ante sanguinem adiuncta, quia ut spiritus spiritualis est; sic et aqua spiritualem affert sanctificationem, et media inter spiritum et sanguinem posita, quoniam et animam et corpus per spiritualem generationem confortans transmittit ad vitam.